domingo, 11 de septiembre de 2011

Autorització per a construir una torre al Portitxol de Torrellano. Arxiu de la Corona d'Aragó.

REI MARTI I "L´HUMA" ANY 1401


Nos, Martinos, et cetera, pro securitate itinerantium transeuntium per passum vocatum del Portichol, inter villam d´Elg et villam de Alacant in regno Valencie constitutum, in quo propter solitudinem pavidam et agrestem gentes christiane capiuntur, vulnerantur, disrraubantur et a latronibus, potissime sarracenis, occiduntur aut alias cativantur, et pro utilitate rei publice terre nostre et habitantium in eadem, tenore presentis concedimus vobis, fidelibus nostris iuratis et probis hominibus ville d´Elg, presentibus et futuris, perpetuo et licenciam etiam impartimur quod licite et impune, absque metu et alicuius pene incursu, possitis construere seu edifficare aut construi vel edifficari facere in dicto passu quandam turrem sieve fortilicium et in eo tenere custodias sive guardas, sub quarum vigiliis at adiutorio transeuntes per dictum passum valeant a quibusvis dammis, capcionibus, depredacionibus, violenciis, offensionibus, gravaminibus tueri pariter et deffendi et, ut dicte custodie sieve guarde inde facilius sustentur, possitis et valeatis vos seu ipsi perpetuo ibi colligere, recipere et habere pro quolibet equite per dictum locum transeunte duos denarios, pro quolibet homine cum animali onerato vel adzemila duos denarios et pro quocumque pedite sine animali unum denarium regalium Valencie illos que pro vita dictorum custodum propriis usibus et utilitatibus applicare, prout vobis fuerit bene visum.
Volumus tamen, et sub hac condicione dictam licenciam vobis damus, quod vos teneamini et habeatis dictam turrium seu fotalicium tenere bene condirectum et custoditum ab deffensionem rei publice supradicte nostrique sevicium et honorem; ab huiusmodi vero exaccione et solucione vos, iuratos et probos hemines dicte ville, necnon domesticos nostros et aliorum de extirpe regia descendentium personasque ecclesiasticas et alias de iure vel per privilegia excusatas eximimus de certa sciencia et expresse, mandantes per hanc eandem serenissimo principi Martino, Dei gracia regi Sicilie et duchatuum Athernarum et Neopatrie duci, primogenito ac in omnibus regnis et terris nostris post dies nostros, Deo propicio, universali et legittimo succesori, necnon gubernatori regni Valencie caterisque universis et singulis officialibus et subditis nostris, presentibus et futuris, dictorumque officialium lacatenentibus quatenus presentem graciam nostram perpetuo teneant firmiter et observent tenerique et observari faciant per quoscumque et non contraveniant seu aliquem contravenire permitant aliqua racione. In cuius rei testimonium hacn fieri et sigillo maiestatis nostre inpendenti iussimus comuniri.
Data in loco d´Altura, Vª die septembris, anno a nativitate Domini Mº quadringentesimo primo regnique nostri sexto. Nicolaus de Canyellis, regens cancellariam.
Signum Martini, Dei gracia regis Aragonum, et cetera.
Testes sunt Petrus, cardinalis Cathanie, Hugo, episcopus Valencie, Jacobus de Prades, Berengariun de Crudillis et Gilabertus de Sintillis, milites, camarlengui.
Sig num Guillermi Poncii, secretari serenissimi domini regis Aragonum suppradicti, qui mandato eiusdem hec scribi fecit et clausit.
Dominus rex, referente domina regina, mandavit michi, Guillermo Poncii.
Probata.
Pro villa d´Elg, quod possint hedificare quandam turrim.

Historia medieval de Torrellano. Torre del Portichuelo de  Elche.

No hay comentarios:

Publicar un comentario